Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;

Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.

Atque ille Graecus quidem fontes imitus [*](imitus, Lipsius; imitatus, ω.) ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi

quosdam igneos angues, luculente dixit;

at hic noster atram nubem turbine piceo et favilla fumantem ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit,

globos quoque , quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.