Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam paenitere, inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;
neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris [*](in nostris, ω; in deleted by Carrio.) vi ac necessitate naturae nobis accidant: Sicut hercle, inquiunt,
non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit non paenitere, tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi.
Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur.
Nunc autem, sub hac eadem significatione quae vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est.