Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

sed enim hoc, [*](in hoc, w; in deleted by Hosius.) in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.

M. Cicero Pro M. Caelio ita scribit: Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.

Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam

esse dicunt.