Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt,

sed enim hoc, [*](in hoc, w; in deleted by Hosius.) in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.

M. Cicero Pro M. Caelio ita scribit: Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.