Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque.
SUSQUE deque fero aut susque deque sum [*](aut s.d sum, added by Hertz; aut s.d. est, Skutsch.) aut susque deque habeo—his enim omnibus modis
dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.