Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera.
Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et
appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse.
nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis,
cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque.
SUSQUE deque fero aut susque deque sum [*](aut s.d sum, added by Hertz; aut s.d. est, Skutsch.) aut susque deque habeo—his enim omnibus modis
dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.
Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.
Laberius in Compitalibus:
M. Varro in Sisenna vel De Historia:
- Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers;
- Matér familias túa in lecto adversó sedet,
- Servós sextantis útitur nefáriis
- Verbís.
Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.
Lucilius in tertio:
- Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
- Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
- Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: Αἰγίλιποι [*](aigilepes, Marx.) montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit.
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.
- Proletarius publicitus scutisque feroque
- Ornatur ferro; muros urbemque forumque
- Excubiis curant.
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,
et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi [*](civi cui, ω; cui deleted by Schöll.) quis volet vindex esto.
Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere
et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.