Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera.
Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et
appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.