Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera.