Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, [*](inscripsit, Nonius ii, p. 141. 2 (p. 205 Linds.); scripsit, ω.)
manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:
multaque alia huiuscemodi novat.
- manuari (inquit) pudorem perdidisti,
Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
- Tóllet bona fide vos Orcus in catómum.
Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et:
et:
- coicior (inquit) in fullónicam,
- Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? [*](caldonia, MSS.; Caldonia, Hosius; Calidoniam, Ribbeck.)
Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones,