Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.

Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.

Item in cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt:

  1. Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio;
  2. Séx aediles viderat.