Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
REDEUNTES ex [*](ex added by Hertz.) Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.
Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis,
et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.