Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.