Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item in eodem libro verba haec sunt: Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.[*](notabatur, J. F. Gronov; dabatur, ω.)

Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.

Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.

Animadverti enim quosdam

hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat.