Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum,
ut adessent, his additis exceptionibus: Nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve
anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit, eo die venturum adiuturumque eum qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit.Item in eodem libro verba haec sunt: Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.[*](notabatur, J. F. Gronov; dabatur, ω.)
Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.