Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.
Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti[*](apti, Stephanus.) prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.
Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi
fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.