Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi
fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.Nam quod Erasistratus scriptum, inquit, reliquit propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.
Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.
Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat,
nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus Διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum dicere, scripture offendimus.
Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπίπλεον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. Deinde paululum infra:
Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν κοιλίαν διασφίγγειν,ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· σχεδὸν δὲ καὶὅταν πλήρης κοιλία ᾖ, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῇ μηδὲν εἶναι,διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτωκυῖα ᾖ,κένωμα οὐκ ἔχει.