Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις;

Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti esset.

CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit: Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum [*](bellum deleted by H. J. Müler and A. Schmidt.) fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.