Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse,
navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.