Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.
Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in
profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.