Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.

Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.

Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.

Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.

Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.