Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.

Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.

Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem.

Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postverta , Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.

Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi

atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.

Sed praeter hanc causam M. Varro in libris aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.