Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.

Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.

THEOPHRASTUS, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.

Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocantur Prorsa et Postverta.

QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.