Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item fascinum appellatum [*](appellatum, Skutsch; appellat, ω.) quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.

Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus

est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum [*](homines, Skutsch.) speciem ostentent et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,

idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.

Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.

Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.

Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.

MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.