Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.

Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est:

  1. Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.

Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.