Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est:
- Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.
Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
Item fascinum appellatum [*](appellatum, Skutsch; appellat, ω.) quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.
Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus
est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum [*](homines, Skutsch.) speciem ostentent et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.
Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et
suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.
De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.