Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit.
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.
- Proletarius publicitus scutisque feroque
- Ornatur ferro; muros urbemque forumque
- Excubiis curant.
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,