Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum forte quadam Iulium , poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.

Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.