Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.
Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.
Adsiduus in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, [*](ab assiduis ω; corrected in a. Hosius suqgests assariis, comparing Varro, L.L. viii. 71; Gram. Lat. i. 76. 3K.) id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.
Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum,
alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.