Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia
pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit;