Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:
Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸδὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸμὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.
Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud Equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet.