Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus frons finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut mons, fons, pons, frons.
At ille contra renidens: Audi, inquit, discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.
Petebant ibi omnes ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores , tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos.
Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.
De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
PLUTARCHUS in librorum quos Περὶ Ψυχῆς inscripsit primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines [*](virginem,; δ; virginum, Hertz.) dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.