Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistula exemplum hoc est:

  1. IX. Kal. Octobris.
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.

CUM legeremus orationem veterem Favoni, non indiserti viri, qua oratione --- totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus.