Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item infra: Nam ipse Caesar quid est quod [*](est cur, Cic.) in ea [*](ea, omitted by MSS. of Cic.) provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?
Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.
In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem
esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Ηʹ.Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.