Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.

Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.

Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:

Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸδὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸμὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.