Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.

Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit.