Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque
significatione sententiae convenit.Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri:
et:
- Αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,
- Ἄβρομοι, αὐίαχοι.
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos.