Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.

Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.

Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata; curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.

Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.