Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus [*](viribus, w; moribus, Kronenberg.) Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.
Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi [*](exacuendi or excitandi suggested by Hosiuis; dux educendi, TY.) regendique exercitus peritus fuit.
Is in temporibus
difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est:
Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.
Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.