Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his versibus:
- Νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω,
- Τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα.
- Ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά,
- Ἅτʼ ἐν ἀγρίοισι τοῖς[*](τοῖςomitted by codd. of Aristoph.)λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.
Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:
- Ὁ δʼ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν,
- Καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρʼ οἶνον μεμαθηκώς,
- Ἀλλʼ ὅ τι γράψαι, τοῦτʼ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.
Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis
dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν [*](ἄνadded by Capps.) σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.