Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.
Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων.
NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων.
Verba haec sunt: Si, quantum operae sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc ilium qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.
Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.
EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.
Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse.
Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.