Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis:
- Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum [*](pereundum, best MSS. of Plaut.; eundum, ω.) extra pórtam,
- Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.
De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII [*](lxii. primum, Lübbert; prima, ω; plurima, Damsté.) primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires
adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem [*](partem deleted by Ranchinus.) discidit divellitque;quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.
Scriptum hoc in Commentario Pamphilae nono et vicesimo.
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis [*](sacerdotis, scripsi, cf. §§ 2 and 3 (beginning); praesagi or sagacis, Hosius; remigis, ω. As Madvig long ago pointed out (Adv. Crit. ii, p. 605, n. 1), this is not a question of palaeography, but remigis was a marginal note, suggested by the story in Cic. Div. i. 68, which somehow made its way into the text.) vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna.