Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex
praepositione expassum, non expansum.Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,
quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.