Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest,

Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:

  1. Ego illúd minus nihilo éxigor portórium,
id est nihilominus exigitur de me portorium.

Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando.

AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex

praepositione expassum, non expansum.

Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,

quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.

Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis:

  1. Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum [*](pereundum, best MSS. of Plaut.; eundum, ω.) extra pórtam,
  2. Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.

De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.