Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.
Sallustius quoque eodem modo: dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.
Veritum autem, sicut puditum et
pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:
et:
- Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,
- cursusque dabit venerata secundos.