Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam instituere et exercere Romae coeperant.
C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis [*](Latinis deleted by Pighius, comparing Suetonius, De Rhet. 1.) factum est: M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei [*](ut si ei, Suet. De Rhet. 1.) e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.
Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos
dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,
verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.
Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
C. GRACCHUS cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.
Ea verba haec sunt: Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud
principia.Post deinde haec dicit: Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse.
Atque ibi ex intervallo: Itaque, inquit, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.
De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur.
UTOR et vereor et consolor communia verba sunt ac dici utroque versus possunt: vereor te et vereor abs te, id est tu me vereris; utor te et utor abs te, id est tu me uteris; [*](id uteris, ς; id (pro id, Q) factum, ω.) hortor te et hortor abs te, id est tu me hortaris; consolor te et consolor abs te, id est tu me consolaris; testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.
Sunt autem verba
haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.