Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos

dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.

Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,

verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.

Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

C. GRACCHUS cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.

Ea verba haec sunt: Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud

principia.