Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseverantium medicina adhiberi quiret, decrevisse Milesios ut virgines quae corporibus suspensis

demortuae forent, ut hae omnes nudae, cum eodem laqueo quo essent praevinctae efferrentur. Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.

Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam instituere et exercere Romae coeperant.

C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis [*](Latinis deleted by Pighius, comparing Suetonius, De Rhet. 1.) factum est: M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei [*](ut si ei, Suet. De Rhet. 1.) e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.