Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
DECLAMAVERAT Antonius Iulianus rhetor, praeterquam semper alias, tum vero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotidie felicitatis.
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani: Magni, inquit, reditus urbanorum praediorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.
Atque illi laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate: Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne
ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.Percontatus ego sum quid esset illud mirum Quadrigarii.