Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, inscius et impius et sobrius et ebrius et proprius et propitius et anxius et contrarius, quae us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.

Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret

et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur; inscium quoque et impium et ebrium et sobrium quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, volo ire Noctes tuas; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens,

tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.

At quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula! quo nomine fuerit qui primus grammaticus appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse

Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum ἐν τῇ ἔσω θαλάσσῃ Ulixes erraverit κατʼ Ἀρίσταρχον an ἐν τῇ ἔξω κατὰ Κράτητα; item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi;

et quorum ibi nominum παραστιχίς reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice Ἀκτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia Ἠμαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia [*](Sithonia, Hertz; Sithon, MSS.) dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.