Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi,

accedere: quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.

Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates et musica et geometrica disserit.

Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. Quae igitur est opinionis istius ratio?

Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.

Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae [*](inlustriae, suggested by Hosius.) laudisque aestumandae contentio.

Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel , in aemulandi

suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur.